- NICEPHORIUS
- NICEPHORIUSGraece Νικηφόριος, cognomen Iovis, ab urbe Nicephorio, circa Edessam; ubi fanum habuit, e quo responsu accepit Hadrianus, apud Spartian. in Vita illius c. 2. Habuit autem praesumptionem Imperii mox futuri ex fano quoque Nicephorii Iovis manante responso, quod Apollonius Syrus Platonicus libris suis indidit.Aliud est Νικηφόρος, eiusdem Dei cognomen, quem multis locis cultum esse constat. Vide Salmas. ad Solin. d. l. et de voce hac infra quoque aliquid, ubi de Olympionicis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.